- ANNUNTIATIO Deiparae
- ANNUNTIATIO Deiparaefestum Eccesiae Romanae Graecis Χαιρετισμὸς dictum, a χαίρω i. e. saluto, propter salutationem Angelicam B. Virgini factam, vide infra in voce Cheritismus. Item, Ἐυαγγελισμὸς, vide in Euangelismus. Incidit in 25. Martii, a quo Trevirenses anni initia capessere modo diximus. Armeni vero 5. mensis Ianuarii illud celebrant, tempus anticipantes, quod in Quadragesima festum celebrare religioni ducunt: Graeci tamen, reliqua quidem excludentes, hoc nihilominus, ut et Festum XL. Martyrum, intra Quadragesimale tempus, celebrant. Ambrosiani similiter in Quadragesima diem nullum festum habent: et Toletanum olim Concilium ordinavit: ut Festum Annuntiationis B. Virginis celebretur ad diem 18. Decemb. cuius rei adhuc indicia quaedam supersunt, cum in feria quarta IV. temporum Decembris Misla tota ad mysterium Incarnationis directa, in eadem Communione, legatur. Ambrosianum Breviarium Festum hoc in Dominica ultima Adventus notat. Vide Dominic. Mactum Hierolex. passim, inprimis in voce Festum. Primitus vero Christo dicatum fuit Festum Annuntiationis, eiusque mentio, quam reliquorum, antiquior est. Certe quae sub nomine Athanasii circumfertur Oratio, illô die habita, hoc Festum unum esse dicit ex Dominicis Festis, atque adeo primarium et prorsus venerandum. Et in Sermonibus, qui apud Augustinum habentur, de eadem Festivitate Annunitatio Domunicaappellatur. Unde Iohannes Hartus, in Colloquio cum Rainoldo, contendit, Anminliationis et Purisicationis Festa, nequaquam propria ac peculiaria fuisse B. Mariae, sed alterum conceptionis Christi esse; alterum, quo in Templo sistebatur, c. 8. p. 178. Infertque, quia nunc in Ecclesia Anglicana utraque Festivitas adhuc celebratur, hâr ratione nullius Festi sollennitate B. Virginem ibi ornari. Postea vero, ut plura alia, in B. Virginem sequens aetas Festum transtulit, etc. Rivet. Sed et Annuntiatio sacer Hebraeorum fuit ritus, in Paschatis festo adhibitus, ad quem Apostolus respicere videtur 1 Cor. c. 11. v. 26. linguâ sacrâ Haggada dictus, de quo vide infra, voce Pascha, it. Paschalis agnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.